NUNTII LATIMI
HONGCONGUM SINIS TRADITUM
Hongcongum, ultima colonia Britanniae Asiatica, die Lunae
nocte ritu sollemni sub dicionem Sinarum traditum est.
Res erat memoria digna, nam tum primum accidit, ut aliqua
regio capitalistica uno momento temporis et quidem
pacifice in potestatem aliculus rei publicae communisticae
transoret.
Caerimoniae in aedibus congressuum Hongcongi actae
adfuerunt inter alios princeps Britanniae Carolus et
praesidens Sinarum Jiang Zemin.
Quo facto Hongcongum, urbs in Asia una omnium opulentissima,
in territorium Sinarum speciale mutatum est, cuius negotia
externa a rectoribus Pekinensibus geruntur.
RELATIONES UTRIUSQUE COREAE
Corea Meridionalis et Septentrionalis consultationes de
foedere pacis faciendo inire decreverunt.
Quae civitates adhuc officialiter in statu belli mutui sunt,
quod indutiae post bellum Coreanum pactae tantum proeliis,
non bello gerendo, finem fecerunt.
Corea Septentrionalis, quae penuria edendi laborat, proximo
vere se ad pacem faciendam paratam esse dixit, dummodo sibi
auxilium cibariorum daretur,
NOVA EXPERIMENTA NUCLEARIA
Civitates Americae Unitae die Mercurii experimenta nuclearia
subterranea in desertis Nivatensibus susceperunt.
Dicitur tamen illis periculis reactio nuclearis catenata non
fieri, sed tantum parva copia plutonii explodi, ut
cognoscatur, qualis sit plutonii natura inter displosionem.
Ordines circumiectales experimentis Americanorum ut vetito
internationaly repugnantibus valde adversantur,
DE VARIATIONE TEMPESTATIS
His diebus complures partes Europae occidentales tempestate
frigida, quin etiam nivibus vexatae sund, cum regiones
orientales aestibus fervidissimis laborarent.
In Langobardia, regione Italiae septentrionalis, saltem tres
homines inundationibus et labinis terrae vitam amiserunt.
In saltu autem Pyrenaeo 50 viatores propter nives cadentes
in casis montanis remanere coacti sunt.
Quoad Finniam, et ruricolae et urbani contentissimi
fuerunt, cum sibi caelo sereno et calido frui liceret.
MIKE TYSON MORDICUS PUGILATUS
Mike Tyson, pugil professionalis Americanus, dum in urbe
Las Vegas de principatu pugilationis gravissimi ponderis
certat, adversario suo Evander Holyfield bis in aurem
momordit.
Quo factum est, ut Tyson ab arbitro e certamine excluderetur
et Holyfield sanguine respersus et auricula partim amissa
victor renuntiaretur.
Postea Tyson peccatum confessus antagonistam et certaminum
curatores petivit, ut furori suo ignosceretur neu
prohiberetur, quin curriculum suum pugilationis
continuaretur.
SIC TRANSIT GLORIA MUNDI.
PACE NIHIL MELIUS.
PALMAM QUI MERUIT FERAT.
Nuntios Latinos 4.7.1997 collegit et redegit Reijo
Pitkäranta.
========
Hongkong
========
Quando nostre filia iva de schola american in Helvetia in
1984--5, illa habeva como conclassisto un Alan Chang de
Hongkong. Lor inseniante american demandeva Alan, con un
poco satisfaction sadista in su tono: "Nunc Alan, qual tu
pensa, quando Hongkong devenira un parte del China?".
Alan: "Ben, senior, io devenira un bon chinese in
China ...!"
Con salutes infantile e infernale
Allan
|