INTERLNG Archives

Discussiones in Interlingua

INTERLNG@LISTSERV.ICORS.ORG

Options: Use Forum View

Use Monospaced Font
Show Text Part by Default
Show All Mail Headers

Message: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]
Topic: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]
Author: [<< First] [< Prev] [Next >] [Last >>]

Print Reply
Subject:
From:
Allan Kiviaho <[log in to unmask]>
Reply To:
Date:
Thu, 3 Jul 1997 07:43:49 -0700
Content-Type:
text/plain
Parts/Attachments:
text/plain (102 lines)
NUNTII LATINI

AHTISAARI LX ANNORUM

Martti Ahtisaari, praesidens rei publicae Finniae,
die mensis Iunii vicesimo tertio anniversarium
sexagesimum egit.

Gratulationibus officialibus in palatio praesidentis
factis dies festus concentu sollemni in theatro
melodramatico Helsinkiensi et receptione privata
in residentia praesidentis conclusus est. Praeterea
pittacium cursuale et nomisma in memoriam disi festi
divulgata sunt.

Ahtisaari anno nonagesimo tertio in sexennium
praesidens Finnorum suffragio populari creatus est.

Apud cives praessertim multis itinaribus nobilitatus
est, quae et in provincias patriae et peregre sedulo
suscepit.

Indole sua miti et sincera optimismum in civibus
recreavit, quo fit, ut nullos fare inimicos habeat.

FIERI POTEST, UT TABACO MORIARIS

Societates tabacariae Americanae concesserunt,
ut incentes pecunias ad damna tabaci resarcienda
solverent. Propagatio tabaci vetabitur, nicotinum
pro droga habebitur.

Fabricatores maximis pecuniis multabuntur, nisi
fumificatio iuventutis intra decem annos sexaginta
centesimis deminuta erit. In capsulis tabaci
admonitiones scribendae sunt, ut "Fieri potest,
ut tabaco moriaris!".

Civitates Americanae aut greges hominum posthac actiones
communes societatibus tabacariis intendere non
poterunt. Singulis autem fumificatoribus licebit de
novis damnis et impensis valetudinariis fabricatores in
ius vocare.

Haec est summa tractatus, ad quem accipiendum quadraginta
civitates Americae septentrionalis societates tabacarias
nuper coegerunt.

In USA de tabaco disputari coeptum est, postquam societas
nomine Ligget concessit tabacum esse valetudini damnosum,
quod fabricatores antea negaverant.

Qua confessione industria tabacaria infamiam subiit et
compensationes damnorum publice flagitari coeptae sunt.

DE MINIS TERRESTRIBUS

Minis terrestribus explosis circiter vicena sena
milia hominum singulis annis moriuntur. Conventus
quadriduanus, qui Bruxellis die Martis incepit,
ad declarationem tendit, qua minae terrestres
adhiberi, praeparari, conservari et exportari
vetentur.

Conventui Bruxellensi intersunt legati centum
quindecim civitatum et complures ordines
civiles.

Iam centum tredecim civitates inofficialiter
nuntiaverunt se declarationi de minis vetandis
favere.

Ex nationibus Unionis Europaeae tantum Finnia et
Graecia adhuc consilio resistunt.

Finnis minae terrestres ad longissimum
limitem orientalem defendendum necessariae
sunt.

Graeci autem explicant se cum Turcis de confiniis
discordias habere.

Finni volunt, ut de minis vetandis non ante
constituatur quam in conventu Genevensi auspiciis
Nationum Unitarum habendo, ubi etiam Russi et
Sinenses adsint.

Hac de causa etiam USA hucusque recusavit, quominus
tractatui subscriberet.

QUALES IN RE PUBLICA PRINCIPES,
TALES RELIQUI CIVES.

QUALIS REX, TALIS GREX.

QUALIS DOMINUS, TALIS ET SERVUS.

                    o o o

Nuntios Latinos 27.6.1997 collegit et redegit
Tuomo Pekkanen.

ATOM RSS1 RSS2